Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. saevire inermem crederes
  2. fractis draconem dentibus.
  3. p.192
  4. evasit exultans, ait,
  5. ‘rebellis et palmam tulit.
  6. sed restat illud ultimum,
  7. inferre poenam mortuo,
  8. feris cadaver tradere
  9. canibusve carpendum dare.
  10. iam nunc et ossa extinxero,
  11. ne sit sepulcrum funeris,
  12. quod plebs gregalis excolat
  13. titulum que Agat martyris.’
  14. sic frendit, et corpus sacrum
  15. profanus (a dirum nefas!)
  16. nudum negato tegmine
  17. exponit inter carices.
  18. sed nulla dirarum famis
  19. aut bestiarum aut alitum
  20. audet tropaeum gloriae
  21. foedare tactu squalido.