Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quin si qua clangens inprobe
  2. circumvolarat eminus,
  3. trucis volucris inpetu
  4. depulsa vertebat fugam.
  5. nam corvus, Heliae datus
  6. olim ciborum portitor,
  7. hoc munus inplet sedule
  8. et inremotus excubat.
  9. hic ex frutectis proximis
  10. infestus alarum sono
  11. oculosque pinnis verberans
  12. exegit inmanem lupum.
  13. quis perfidorum credere
  14. ausit rapacem beluam,
  15. tauris paratam congredi,
  16. cessisse plumis mollibus?
  17. p.194
  18. ibat malignum murmurans
  19. levi volatu exterritus
  20. praedamque visam fugerat
  21. custodis inbellis minis.