Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. mentem piatam sanguine,
  2. mortis lavacris elutam,
  3. quae semet ac vitam suam
  4. Christo inmolandam praebuit—
  5. ergo ut recline mollibus
  6. reiecit aulaeis caput,
  7. victor relictis artubus
  8. caelum capessit spiritus.
  9. cui recta celso tramite
  10. reseratur ad Patrem via,
  11. quam fratre caesus inpio
  12. Abel beatus scanderat.
  13. stipant euntem candidi
  14. hinc inde sanctorum chori
  15. parique missum carcere
  16. baptista Iohannes vocat.
  17. at Christiani nominis
  18. hostem coquebant inrita
  19. fellis venena et lividum
  20. cor efferata exusserant.