Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. vernare multis floribus
  2. stramenta testarum videt
  3. ipsumque vulsis nexibus
  4. obambulantem pangere.
  5. inplentur aures turbidi
  6. praetoris hoc miraculo;
  7. flet victus et volvit gemens
  8. iram, dolorem, dedecus.
  9. exemptus, inquit, ‘carceri
  10. paulum benignis fotibus
  11. recreetur, ut pastum novum
  12. poenis refectus praebeat.’
  13. coire toto ex oppido
  14. turbam fidelem cerneres,
  15. mollire praefultum torum,
  16. siccare cruda vulnera.
  17. ille ungularum duplices
  18. sulcos pererrat osculis,
  19. hic purpurantem corporis
  20. gaudet cruorem lambere.