Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. plerique vestem linteam
  2. stillante fingunt sanguine,
  3. tutamen ut sacrum suis
  4. domi reservent posteris.
  5. tunc ipse manceps carceris
  6. et vinculorum ianitor,
  7. ut fert vetustas conscia,
  8. repente Christum credidit.
  9. p.190
  10. hic obseratis vectibus
  11. densae specum caliginis
  12. splendore lucis advenae
  13. micuisse clausum viderat.
  14. at vero postquam lectuli
  15. martyr quietem contigit,
  16. aeger morarum taedio
  17. et mortis incensus siti—
  18. si mors habenda eiusmodi est.
  19. quae corporali ergastulo
  20. mentem resolvit liberam
  21. et reddit auctori Deo,