Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. pone hoc caducum vasculum
  2. conpage textum ferrea,
  3. quod dissipatum solvitur,
  4. et liber in caelum veni.’
  5. haec ille; sed clausas fores
  6. interna rumpunt lumina
  7. tenuisque per rimas nitor
  8. lucis latentis proditur.
  9. hoc cum stuperet territus
  10. obsessor atri liminis,
  11. quem cura pernox manserat
  12. servare feralem domum,
  13. psallentis audit insuper
  14. praedulce carmen martyris,
  15. p.188
  16. cui vocis instar aemulae
  17. conclave reddit concavum.
  18. pavens deinde introspicit,
  19. admota quantum postibus
  20. acies per artas cardinum
  21. intrare iuncturas potest.