Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quin et frequentes angeli
  2. stant ac loquuntur comminus,
  3. quorum unus ore augustior
  4. conpellat his dictis virum:
  5. ‘exsurge, martyr inclyte,
  6. exsurge securus tui,
  7. exsurge et almis coetibus
  8. noster sodalis addere.
  9. decursa iam satis tibi
  10. poenae minacis munia,
  11. pulchroque mortis exitu
  12. omnis peracta est passio.
  13. o miles invictissime,
  14. fortissimorum fortior,
  15. iam te ipsa saeva et aspera
  16. tormenta victorem tremunt.
  17. spectator haec Christus Deus
  18. conpensat aevo intermino,
  19. propriaeque collegam crucis
  20. larga coronat dextera.