Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. his persecutor saucius
  2. pallet, rubescit, aestuat
  3. insana torquens lumina,
  4. spumasque frendens egerit.
  5. tum deinde cunctatus diu
  6. decernit: ‘extrema omnium
  7. igni, grabato et lamminis
  8. exerceatur quaestio.’
  9. haec ille sese ad munera
  10. gradu citato proripit
  11. ipsosque pernix gaudio
  12. poenae ministros praevenit.
  13. p.182
  14. ventum ad palaestram gloriae
  15. spes certat et crudelitas,
  16. luctamen anceps conserunt
  17. hinc martyr, illinc carnifex.
  18. serrata lectum regula
  19. dente infrequenti exasperat,
  20. cui multa carbonum strues
  21. vivum vaporat halitum.