Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hunc sponte conscendit rogum
  2. vir sanctus ore interrito,
  3. ceu iam coronae conscius
  4. celsum tribunal scanderet.
  5. subter crepante aspergine
  6. scintillat excussus salis
  7. punctisque fervens stridulis
  8. sparsim per artus Agitur.
  9. arvina posthinc igneum
  10. inpressa cauterem lavit,
  11. vis unde roris fumidi
  12. in membra sensim liquitur.
  13. haec inter inmotus manet
  14. tamquam dolorum nescius,
  15. tenditque in altum lumina,
  16. nam vincla palmas presserant.
  17. sublatus inde fortior
  18. lugubre in antrum truditur,
  19. ne liber usus luminis
  20. animaret altum spiritum.