Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. saltem latentes paginas
  2. librosque opertos detege,
  3. quo secta pravum seminans
  4. iustis cremetur ignibus.’
  5. his martyr auditis ait:
  6. ‘quem tu, maligne, mysticis
  7. minitans ignem litteris,
  8. flagrabis ipse hoc iustius.
  9. romphaea nam caelestium
  10. vindex erit voluminum
  11. tanti veneni interpretem
  12. linguam perurens fulmine.
  13. vides favillas indices
  14. Gomorreorum criminum,
  15. Sodomita nec latet cinis,
  16. testis perennis funeris.
  17. exemplar hoc, serpens, tuum est,
  18. fuligo quem mox sulphuris
  19. bitumen et mixtum pice
  20. imo inplicabunt Tartaro.’