Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ac iam omne robur fortium
  2. eviscerando cesserat,
  3. nisusque anhelus solverat
  4. fessos lacertorum toros.
  5. ast ille tanto laetior
  6. omni vacantem nubilo
  7. frontem serenam luminat
  8. te, Christe, praesentem videns.
  9. quis vultus iste, pro pudor!
  10. Datianus aiebat furens,
  11. ‘gaudet, renidet, provocat
  12. tortore tortus acrior!
  13. nil illa vis exercita
  14. tot noxiorum mortibus
  15. agone in isto proficit,
  16. ars et dolorum vincitur.
  17. sed vos, alumni carceris,
  18. par semper invictum mihi,
  19. cohibete paulum dexteras,
  20. respiret ut lassus vigor.