Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Beate martyr, prospera
  2. diem triumphalem tuum,
  3. quo sanguinis merces tibi
  4. corona, Vincenti, datur.
  5. hic te ex tenebris saeculi
  6. tortore victo et iudice
  7. evexit ad caelum dies
  8. Christoque ovantem reddidit.
  9. p.170
  10. nunc angelorum particeps
  11. conlucis insigni stola,
  12. quam testis indomabilis
  13. rivis cruoris laveras,
  14. cum te satelles idoli
  15. praecinctus atris legibus
  16. litare divis gentium
  17. ferro et catenis cogeret.
  18. ac verba primum mollia
  19. suadendo blande effuderat,
  20. captator ut vitulum lupus
  21. rapturus adludit prius.