Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. additis 2 Gaio (nec enim silendi)
  2. teque, Crementi, quibus incruentum
  3. p.168
  4. ferre provenit decus ex secundo
  5. laudis agone,
  6. ambo confessi Dominum steterunt
  7. acriter contra fremitum latronum,
  8. ambo gustarunt leviter saporem
  9. martyriorum,
  10. haec sub altari sita sempiterno
  11. lapsibus nostris veniam precatur
  12. turba, quam servat procerum creatrix
  13. purpureorum
  14. nos pio fletu, date, perluamus
  15. marmorum sulcos, quibus est. operta
  16. spes ut absolvam retinaculorum
  17. vincla meorum,
  18. sterne te totam generosa sanctis
  19. civitas mecum tumulis; deinde
  20. mox resurgentes animas et artus
  21. tota sequeris.