Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. rex, inquit, ‘orbis maximus,
  2. qui sceptra gestat Romula,1
  3. servire sanxit omnia
  4. priscis deorum cultibus.
  5. vos, Nazareni, adsistite,
  6. rudemque ritum spernite.
  7. haec saxa, quae princeps colit,
  8. placate fumo et victima.’
  9. exclamat hic Vincentius,
  10. Levita de tribu sacra,
  11. minister altaris Dei,
  12. septem ex columnis lacteis;
  13. ‘tibi ista praesint numina,
  14. tu saxa, tu lignum colas,
  15. tu mortuorum mortuus
  16. fias deorum pontifex.
  17. nos lucis auctorem Patrem
  18. eiusque Christum Filium,
  19. qui solus ac verus Deus,
  20. Datiane, confitebimur.’