Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quattuor posthinc superest virorum
  2. nomen extolli renuente metro,
  3. quos Saturninos memorat vocatos
  4. prisca vetustas,
  5. carminis leges amor aureorum
  6. nominum parvi facit, et loquendi
  7. cura de sanctis vitiosa non est
  8. nec rudis umquam,
  9. plenus est artis modus adnotatas
  10. nominum formas recitare Christo,
  11. quas tenet caeli liber explicandus
  12. tempore iusto,
  13. octo tunc sanctos recolet decemque
  14. angelus coram Patre Filioque
  15. urbis unius regimen tenentes [*](175>)
  16. iure sepulcri.
  17. quin ad antiquum numerum trahetur
  18. viva post poenae specimen puella,
  19. morsque 1 vincenti, cui sanguis hinc est
  20. fons et honoris,