Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hunc novum nostrae titulum fruendum
  2. Caesaraugustae dedit ipse Christus,
  3. iuge viventis domus ut dicata
  4. martyris esset,
  5. ergo ter senis sacra candidatis,
  6. dives Optato, simul et Luperco,
  7. perge conscriptum tibimet senatum
  8. pangere psalmis,
  9. ede Successum, cane Martialem,
  10. mors et Urbani tibi concinatur,
  11. p.166
  12. Iuliam cantus resonet simulque
  13. Quintilianum.
  14. Publium pangat chorus et revolvat
  15. quale Frontonis fuerit tropaeum,
  16. quid bonus Felix tulerit, quid acer
  17. Caecilianus,
  18. quantus, Evoti, tua bella sanguis
  19. tinxerit, quantus tua, Primitive,
  20. tum tuos vivax recolat triumphos
  21. laus, Apodemi.