Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. barbarus tortor latus omne carpsit,
  2. sanguis inpensus, lacerata membra,
  3. pectus abscisa patuit papilla
  4. corde sub ipso.
  5. iam minus mortis pretium peractae est,
  6. quae venenatos abolens dolores
  7. concitam membris tribuit quietem
  8. fine soporo.
  9. cruda te longum tenuit cicatrix
  10. et diu venis dolor haesit ardens,
  11. dum putrescentes tenuat medullas
  12. tabidus umor.
  13. invidus quamvis obitum supremum
  14. persecutoris gladius negarit,
  15. plena te, martyr, tamen ut peremptam,
  16. poena coronat,
  17. vidimus partem iecoris revulsam
  18. ungulis longe iacuisse pressis:
  19. mors habet pallens aliquid tuorum
  20. te quoque viva.