Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. noster et nostra puer in palaestra
  2. arte virtutis fideique olivo
  3. unctus horrendum didicit domare
  4. viribus hostem,
  5. noverat templo celebres in isto
  6. octies partas deciesque palmas;
  7. laureis doctus patriis eadem
  8. laude cucurrit,
  9. hic et, Encrati, recubant tuarum
  10. ossa virtutum, quibus efferati
  11. spiritum mundi, violenta virgo,
  12. dedecorasti.
  13. martyrum nulli remanente vita
  14. contigit terris habitare nostris;
  15. sola tu morti propriae superstes
  16. vivis in orbe.
  17. p.164
  18. vivis, ac poenae seriem retexis,
  19. carnis et caesae spolium retentans
  20. taetra quam sulcos habeant amaros
  21. vulnera narras.