Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. saevus antiquis quotiens procellis
  2. turbo vexatum tremefecit orbem,
  3. p.162
  4. tristior templum rabies in istud
  5. intulit iras,
  6. nec furor quisquam sine laude nostrum
  7. cessit aut clari vacuus cruoris;
  8. martyrum semper numerus sub omni
  9. grandine crevit,
  10. nonne, vincenti, peregri necandus
  11. martyr his terris tenui notasti
  12. sanguinis rore speciem futuri
  13. morte propinqua?
  14. hoc colunt cives, velut ipsa membra
  15. caespes includat suus et paterno
  16. servet amplectens tumulo beati
  17. martyris ossa.
  18. noster est, quamvis procul hinc in urbe
  19. passus ignota dederit sepulcri
  20. gloriam victor prope litus altae
  21. forte Sagunti.