Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. illa gradu cita pervigili
  2. milia multa prius peragit
  3. quam plaga pandat Eoa polum;
  4. mane superba tribunal adit
  5. fascibus adstat et in mediis
  6. vociferans: ‘rogo, quis furor est
  7. perdere praecipites animas
  8. et male prodiga corda sui
  9. sternere rasilibus scopulis,
  10. omnipatremque negare Deum?
  11. quaeritis, o miseranda manus,
  12. Christicolum genus? en ego sum
  13. daemonicis inimica sacris,
  14. p.148
  15. idola protero sub pedibus,
  16. pectore et ore Deum fateor.
  17. Isis, Apollo, venus nihil est,
  18. Maximianus et ipse nihil:
  19. illa nihil, quia facta manu,
  20. hic manuum quia facta colit,
  21. frivola utraque et utraque nihil.