Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. illa perosa quietis opem
  2. degeneri tolerare mora
  3. nocte fores sine teste movet
  4. saeptaque claustra fugax aperit,
  5. inde per invia carpit iter.
  6. ingreditur pedibus laceris
  7. per loca senta situ et vepribus
  8. angelico comitata choro,
  9. et licet horrida nox sileat,
  10. lucis habet tamen illa ducem.
  11. sic habuit generosa patrum
  12. turba columniferum radium,
  13. scindere qui tenebrosa potens
  14. nocte viam face perspicua
  15. praestitit intereunte chao.
  16. non aliter pia virgo viam
  17. nocte secuta diem meruit
  18. nec tenebris adoperta fuit,
  19. regna Canopica cum fugeret
  20. et super astra pararet iter.