Liber Peristephanon
Prudentius b. 348
Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator
- Maximianus, opum dominus
- et tamen ipse cliens lapidum,
- prostituat voveatque suis
- numinibus caput ipse suum:
- pectora cur generosa quatit?
- dux bonus, arbiter egregius,
- sanguine pascitur innocuo,
- corporibusque piis inhians
- viscera sobria dilacerat,
- gaudet et excruciare fidem.
- ergo age, tortor, adure, seca,
- divide membra coacta luto.
- solvere rem fragilem facile est:
- non penetrabitur interior
- exagitante dolore animus.’
- talibus excitus in furias
- praetor ait: ‘rape praecipitem,
- lictor, et obrue suppliciis,
- sentiat esse deos patrios
- nec leve principis imperium.