Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. spernere sucina, flare 1 rosas,
  2. fulva monilia respuere,
  3. ore severa, modesta gradu,
  4. moribus et nimium teneris
  5. canitiem meditata senum.
  6. ast ubi se furiata luis
  7. excitat in famulos Domini
  8. Christicolasque cruenta iubet
  9. tura cremare, iecur pecudis
  10. mortiferis adolere deis,
  11. infremuit sacer Eulaliae
  12. spiritus, ingeniique ferox
  13. turbida frangere bella parat,
  14. et rude pectus anhela Deo
  15. femina provocat arma virum.
  16. sed pia cura parentis agit
  17. virgo animosa domi ut lateat
  18. abdita rure et ab urbe procul,
  19. ne fera sanguinis in pretium
  20. p.146
  21. mortis amore puella ruat.