Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. GERMINE nobilis Eulalia
  2. mortis et indole nobilior
  3. Emeritam sacra virgo suam,
  4. cuius ab ubere progenita est,
  5. ossibus ornat, amore colit.
  6. p.144
  7. proximus occiduo locus est
  8. qui tulit hoc decus egregium,
  9. urbe potens, populis locuples,
  10. sed mage sanguine martyrii
  11. virgineoque potens titulo.
  12. curriculis tribus atque novem
  13. tres hiemes quater adtigerat,
  14. cum crepitante pyra trepidos
  15. terruit aspera carnifices,
  16. supplicium sibi dulce rata.
  17. iam dederat prius indicium
  18. tendere se Patris ad solium
  19. nec sua membra dicata toro:
  20. ipsa crepundia reppulerat,
  21. ludere nescia pusiola;