Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. haec, rogo, quis labor est fugere?
  2. si modicum salis eminulis
  3. turis et exiguum digitis
  4. tangere, virgo, benigna velis,
  5. poena gravis procul afuerit.’
  6. martyr ad ista nihil; sed enim
  7. infremit inque tyranni oculos
  8. sputa iacit, simulacra dehinc
  9. dissipat inpositamque molam
  10. turibulis pede prosubigit.
  11. nec mora, carnifices gemini
  12. iuncea pectora dilacerant
  13. et latus ungula virgineum
  14. pulsat utrimque et ad ossa secat
  15. Eulalia numerante notas.
  16. ‘scribens ecce mihi, Domine,
  17. quam iuvat hos apices legere
  18. qui tua, Christe, tropaea notant!
  19. nomen et ipsa sacrum loquitur
  20. purpura sanguinis eliciti.’