Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. haec sine fletibus et gemitu
  2. p.152
  3. laeta canebat et intrepida;
  4. dirus abest dolor ex animo,
  5. membraque picta cruore novo
  6. fonte cutem recalente lavant.
  7. ultima carnificina dehinc,
  8. non laceratio vulnifica,
  9. crate tenus nec arata cutis,
  10. flamma sed undique lampadibus
  11. in latera stomachumque furit.
  12. crinis odorus ut in iugulos
  13. fluxerat involitans umeris,
  14. quo pudibunda pudicitia
  15. virgineusque lateret honos,
  16. tegmine verticis opposito,
  17. flamma crepans volat in faciem
  18. perque comas vegetata caput
  19. occupat exsuperatque apicem;
  20. virgo citum cupiens obitum
  21. appetit et bibit ore rogum.