Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quam cuperem tamen ante necem,
  2. si potis est, revocare tuam,
  3. torva puellula, nequitiam,
  4. respice gaudia quanta metas,
  5. quae tibi fert genialis honor.
  6. te lacrimis labefacta domus
  7. prosequitur generisque tui
  8. p.150
  9. ingemit anxia nobilitas,
  10. flore 1 quod occidis in tenero,
  11. proxima dotibus et thalamis.
  12. non movet aurea pompa tori,
  13. non pietas veneranda senum,
  14. quos temeraria debilitas?
  15. ecce parata ministeria
  16. excruciabilis exitii:
  17. aut gladio feriere caput,
  18. aut laniabere membra feris,
  19. aut facibus data fumificis
  20. flebiliterque ululanda tuis
  21. in cineres resoluta flues.