Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. haec occuluntur abditis
  2. ecclesiarum in angulis,
  3. et summa pietas creditur
  4. nudare dulces liberos.
  5. deprome thesauros, malis
  6. suadendo quos praestrigiis
  7. exaggeratos obtines,
  8. nigrante quos claudis specu.
  9. hoc poscit usus publicus,
  10. hoc fiscus, hoc aerarium,
  11. p.114
  12. ut dedita stipendiis
  13. ducem iuvet pecunia.
  14. sic dogma vestrum est, audio:
  15. suum quibusque reddito.
  16. en Caesar agnoscit suum
  17. nomisma nummis inditum.
  18. quod Caesaris scis, Caesari
  19. da, nempe iustum postulo,
  20. ni fallor, haud ullam tuus
  21. signat Deus pecuniam,