Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nec, cum veniret, aureos
  2. secum Philippos detulit,
  3. praecepta sed verbis dedit,
  4. inanis a marsuppio.
  5. inplete dictorum fidem
  6. qua 1 vos per orbem venditis:
  7. nummos libenter reddite,
  8. estote verbis divites.’
  9. nil asperum Laurentius
  10. refert ad ista aut turbidum,
  11. sed, ut paratus obsequi,
  12. obtemperanter adnuit.
  13. est dives, inquit, ‘non nego,
  14. habetque nostra ecclesia
  15. opumque et auri plurimum,
  16. nec quisquam in orbe est ditior.
  17. is ipse tantum non habet
  18. argenteorum aenigmatum
  19. Augustus arcem possidens,
  20. cui nummus omnis scribitur.