Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. abest atrocioribus
  2. censura fervens motibus;
  3. blande et quiete efflagito
  4. quod sponte obire debeas.
  5. hunc esse vestris orgiis
  6. moremque et artem proditum est,
  7. hanc disciplinam foederis,
  8. libent ut auro antistites.
  9. argenteis scyphis ferunt
  10. fumare sacrum sanguinem,
  11. auroque nocturnis sacris
  12. adstare fixos cereos.
  13. tum summa cura est fratribus,
  14. ut sermo testatur loquax,
  15. offerre fundis venditis
  16. sestertiorum milia.
  17. addicta avorum praedia
  18. foedis sub auctionibus
  19. successor exheres gemit
  20. sanctis egens parentibus.