Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. videmus inlustres domos,
  2. sexu ex utroque nobiles,
  3. offerre votis pignera
  4. clarissimorum liberum.
  5. vittatus olim pontifex
  6. adscitur in signum crucis,
  7. aedemque, Laurenti, tuam
  8. Vestalis intrat Claudia.
  9. O ter quaterque et septies
  10. beatus urbis incola,
  11. p.140
  12. qui te ac tuorum comminus
  13. sedem celebrat ossuum,
  14. cui propter advolvi licet,
  15. qui fletibus spargit locum,
  16. qui pectus in terram premit,
  17. qui vota fundit murmure.
  18. nos Vasco Hiberus dividit
  19. binis remotos Alpibus,
  20. trans Cottianorum iuga,
  21. trans et Pyrenas ninguidos.