Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. vix fama nota est, abditis
  2. quam plena sanctis Roma sit,
  3. quam dives urbanum solum
  4. sacris sepulcris floreat.
  5. sed qui caremus his bonis
  6. nec sanguinis vestigia
  7. videre coram possumus,
  8. caelum intuemur eminus.
  9. sic, sancte Laurenti, tuam
  10. nos passionem quaerimus:
  11. est aula nam duplex tibi,
  12. hic corporis, mentis polo.
  13. illic inenarrabili
  14. allectus urbi municeps
  15. aeternae in arce curiae
  16. gestas coronam civicam.
  17. videor videre inlustribus
  18. gemmis coruscantem virum,
  19. quem Roma caelestis sibi
  20. legit perennem consulem.