Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sic dimicans Laurentius
  2. non ense praecinxit latus,
  3. hostile sed ferrum retro
  4. torquens in auctorem tulit.
  5. dum daemon invictum Dei
  6. testem lacessit proelio,
  7. perfossus ipse concidit
  8. et stratus aeternum iacet.
  9. mors illa sancti martyris
  10. mors vera templorum fuit;
  11. tunc Vesta Palladios Lares
  12. inpune sensit deseri.
  13. quidquid Quiritum sueverat
  14. orare simpuvium Numae,
  15. Christi frequentans atria
  16. hymnis resultat martyrem.
  17. ipsa et senatus lumina,
  18. quondam luperci aut flamines,
  19. apostolorum et martyrum
  20. exosculantur limina.