Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tunc pura ab omni sanguine
  2. tandem nitebunt marmora,
  3. stabunt et aera innoxia,
  4. quae nunc habentur idola.’
  5. hic finis orandi fuit
  6. et finis idem vinculi
  7. carnalis: erupit volens
  8. vocem secutus spiritus.
  9. vexere corpus subditis
  10. cervicibus quidam patres,
  11. quos mira libertas viri
  12. ambire Christum suaserat.
  13. repens medullas indoles
  14. adflarat et coegerat
  15. amore sublimis Dei
  16. odisse nugas pristinas.
  17. p.138
  18. refrixit ex illo die
  19. cultus deorum turpium:
  20. plebs in sacellis rarior,
  21. Christi ad tribunal curritur.