Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. alter vocator gentium,
  2. alter cathedram possidens
  3. p.136
  4. primam recludit creditas
  5. aeternitatis ianuas.
  6. discede, adulter Iuppiter,
  7. stupro sororis oblite,
  8. relinque Romam liberam,
  9. plebemque iam Christi fuge.
  10. te Paulus hinc exterminat,
  11. te sanguis exturbat Petri,
  12. tibi id, quod ipse armaveras,
  13. factum Neronis officit.
  14. video futurum principem
  15. quandoque, qui servus Dei
  16. taetris sacrorum sordibus
  17. servire Romam non sinat,
  18. qui templa claudat vectibus,
  19. valvas eburnas obstruat,
  20. nefasta damnet limina,
  21. obdens aenos pessulos.