Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ut discrepantum gentium
  2. mores et observantiam
  3. linguasque et ingenia et sacra
  4. unis domares legibus,
  5. en omne sub regnum Remi
  6. mortale concessit genus,
  7. idem loquuntur dissoni
  8. ritus, id ipsum sentiunt.
  9. hoc destinatum quo magis
  10. ius Christiani nominis,
  11. p.134
  12. quodcumque terrarum iacet,
  13. uno inligaret vinculo.
  14. da, Christe, Romanis tuis
  15. sit Christiana ut civitas,
  16. per quam dedisti ut ceteris
  17. mens una sacrorum foret.
  18. confoederantur omnia
  19. hinc inde membra in symbolum.
  20. mansuescit orbis subditus,
  21. mansuescat et summum caput.