Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. advertat abiunctas plagas
  2. coire in unam gratiam;
  3. fiat fidelis Romulus,
  4. et ipse iam credat Numa.
  5. confundit error Troicus
  6. adhuc Catonum curiam,
  7. veneratus occultis focis
  8. Phrygum penates exules.
  9. Ianum bifrontem et Sterculum
  10. colit senatus (horreo
  11. tot monstra patrum dicere)
  12. et festa Saturni senis.
  13. absterge, Christe, hoc dedecus,
  14. emitte Gabriel tuum,
  15. agnoscat ut verum Deum
  16. errans Iuli caecitas.
  17. et iam tenemus obsides
  18. fidissimos huius spei,
  19. hic nempe iam regnant duo
  20. apostolorum principes,