Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ‘converte partem corporis
  2. satis crematam iugiter,
  3. et fac periclum, quid tuus
  4. Vulcanus ardens egerit.’
  5. praefectus inverti iubet.
  6. tunc ille: ‘coctum est, devora,
  7. et experimentum cape
  8. sit crudum an assum suavius.’
  9. haec ludibundus dixerat,
  10. caelum deinde suspicit,
  11. et congemescens obsecrat
  12. miseratus urbem Romulam:
  13. ‘o Christe, nomen 1 unicum,
  14. o splendor, o virtus Patris,
  15. o factor orbis et poli,
  16. atque auctor horum moenium,
  17. qui sceptra Romae in vertice
  18. rerum locasti, sanciens
  19. mundum Quirinali togae
  20. servire et armis cedere,