Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Aegyptiae plagae in modum,
  2. quae, cum tenebris barbaros
  3. damnaret, Hebraeis diem
  4. sudo exhibebat lumine.
  5. quin ipsa odoris qualitas
  6. adusta quam reddit cutis
  7. diversa utrosque permovet:
  8. his nidor, illis nectar est,
  9. idemque sensus dispari
  10. variatus aura aut adficit
  11. horrore nares vindice
  12. aut mulcet oblectamine.
  13. sic ignis aeternus Deus,
  14. nam Christus ignis verus est;
  15. is ipse conplet lumine
  16. iustos et urit noxios.
  17. p.132
  18. postquam vapor diutinus
  19. decoxit exustum latus,
  20. ultro e catasta iudicem
  21. conpellat adfatu brevi: