Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. illi os decore splenduit
  2. fulgorque circumfusus est.
  3. p.130
  4. talem revertens legifer
  5. de monte vultum detulit,
  6. Iudaea quem plebs aureo
  7. bove inquinata et decolor
  8. expavit et faciem retro
  9. detorsit inpatiens Dei.
  10. talemque et ille praetulit
  11. oris corusci gloriam
  12. Stephanus per imbrem saxeum
  13. caelos apertos intuens.
  14. inluminatum hoc eminus
  15. recens piatis fratribus,
  16. baptisma quos nuper datum
  17. Christi capaces fecerat;
  18. ast inpiorum caecitas,
  19. os oblitum noctis situ
  20. nigrante sub velamine
  21. obducta, clarum non videt,