Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. prunas tepentes sternite,
  2. ne fervor ignitus nimis
  3. os contumacis occupet
  4. et cordis intret abdita.
  5. vapor senescens langueat,
  6. qui fusus adflatu levi
  7. tormenta sensim temperet
  8. semustulati corporis.
  9. bene est quod ipse ex omnibus
  10. mysteriarches incidit;
  11. hic solus exemplum dabit
  12. quid mox timere debeant.
  13. conscende constratum rogum,
  14. ecumbe digno lectulo;
  15. tunc, si libebit, disputa
  16. nil esse Vulcanum meum.’
  17. haec fante praefecto truces
  18. hinc inde tortores parant
  19. nudare amictu martyrem,
  20. vincire membra et tendere.