Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. pannis videres obsitos
  2. et mucculentis naribus,
  3. mentum salivis uvidum,
  4. lipposque palpebra putri.
  5. peccante nil est taetrius,
  6. nil tam leprosum aut putidum
  7. cruda est cicatrix criminum
  8. oletque ut antrum Tartari.
  9. animabus inversa vice
  10. corrupta forma infligitur,
  11. quas pulcher aspectus prius
  12. in corpore oblectaverat.
  13. en ergo nummos aureos,
  14. quos proxime spoponderam,
  15. p.126
  16. quos nec favillis obruat
  17. ruina nec fur subtrahat.
  18. nunc addo gemmas nobiles,
  19. ne pauperem Christum putes,
  20. gemmas corusci luminis,
  21. ornatur hoc templum quibus.