Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tute ipse, qui Romam regis,
  2. contemptor aeterni Dei,
  3. dum daemonum sordes colis,
  4. morbo laboras regio.
  5. hi, quos superbus despicis,
  6. quos execrandos iudicas,
  7. brevi ulcerosos exuent
  8. artus et incolumes erunt,
  9. cum carne corruptissima
  10. tandem soluti ac liberi
  11. pulcherrimo vitae statu
  12. in arce lucebunt Patris,
  13. non sordidati aut debiles,
  14. sicut videntur interim,
  15. sed purpurantibus stolis
  16. clari et coronis aureis.
  17. tunc, si facultas subpetat,
  18. coram tuis obtutibus
  19. istos potentes saeculi
  20. velim recensendos dari.