Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cernis sacratas virgines,
  2. miraris intactas anus,
  3. primique post damnum tori
  4. ignis secundi nescias.
  5. hoc est monile ecclesiae,
  6. his illa gemmis comitur;
  7. dotata sic Christo placet,
  8. sic ornat altum verticem.
  9. eccum talenta, suscipe,
  10. ornabis urbem Romulam,
  11. ditabis et rem principis,
  12. fies et ipse ditior.’
  13. ridemur, exclamat furens 1
  14. praefectus, ‘et miris modis
  15. per tot figuras ludimur:
  16. et vivit insanum caput!
  17. inpune tantas, furcifer,
  18. strophas cavillo mimico
  19. te nexuisse existimas,
  20. dum scurra saltas fabulam?