Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ast hic avarus contrahit
  2. manus recurvas et volam
  3. plicans aduncis unguibus
  4. laxare nervos non valet.
  5. istum libido foetida
  6. per scorta tractum publica
  7. luto et cloacis inquinat,
  8. dum spurca mendicat stupra.
  9. quid? ille fervens ambitu
  10. sitimque honoris aestuans
  11. mersisne anhelat febribus
  12. atque igne venarum furit?
  13. quisquis tacendi intemperans
  14. silenda prurit prodere,
  15. vexatur et scalpit iecur
  16. scabiemque cordis sustinet.
  17. quid invidorum pectorum
  18. strumas retexam turgidas?
  19. quid purulenta et livida
  20. malignitatum vulnera?