Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. fore hoc sacerdos dixerat
  2. iam Xystus adfixus cruci,
  3. p.110
  4. Laurentium flentem videns
  5. crucis sub ipso stipite:
  6. ‘desiste discessu meo
  7. fletum dolenter fundere!
  8. praecedo, frater; tu quoque
  9. post hoc sequeris triduum.’
  10. extrema vox episcopi
  11. praenuntiatrix gloriae
  12. nihil fefellit: nam dies
  13. praedicta palmam praetulit. 1
  14. qua voce, quantis laudibus
  15. celebrabo mortis ordinem?
  16. quo passionem carmine
  17. digne retexens concinam?
  18. hic primus e septem viris
  19. qui stant ad aram proximi,
  20. Levita sublimis gradu
  21. et ceteris praestantior,