Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Antiqua fanorum parens,
  2. iam Roma Christo dedita,
  3. Laurentio victrix duce
  4. ritum triumphas barbarum.
  5. reges superbos viceras
  6. populosque frenis presseras,
  7. nunc monstruosis idolis
  8. inponis imperii iugum.
  9. haec sola derat gloria
  10. urbis togatae insignibus,
  11. feritate capta gentium
  12. domaret ut spurcum Iovem,
  13. non turbulentis viribus
  14. Cossi, Camilli aut Caesaris,
  15. sed martyris Laurentii
  16. non incruento proelio.
  17. armata pugnavit fides,
  18. proprii cruoris prodiga;
  19. nam morte mortem diruit,
  20. ac semet inpendit sibi.