Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. claustris sacrorum praeerat,
  2. caelestis arcanum domus
  3. fidis gubernans clavibus
  4. votasque dispensans opes.
  5. versat famem pecuniae
  6. praefectus urbi 2 regiae,
  7. minister insani ducis,
  8. exactor auri et sanguinis,
  9. qua vi latentes cruat
  10. nummos, operta existimans
  11. talenta sub sacrariis
  12. cumulosque congestos tegi.
  13. Laurentium sisti iubet,
  14. exquirit arcam ditibus
  15. massis refertam et fulgidae
  16. montes monetae conditos.
  17. p.112
  18. soletis, inquit, ‘conqueri
  19. saevire nos iusto amplius,
  20. cum Christiana corpora
  21. plus quam cruente scindimus.