Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. fragor rogantum tollitur:
  2. praefectus horrescit stupens,
  3. conversus in Laurentium,
  4. oculisque turbatis minax.
  5. contra ille, quid frendens, ait,
  6. ‘minitans? aut quid displicet?
  7. num sordida haec aut vilia,
  8. num despuenda existimas?
  9. aurum, quod ardenter sitis,
  10. effossa gignunt rudera
  11. et de metallis squalidis
  12. poenalis excudit labor,
  13. p.120
  14. torrens vel amnis turbidis
  15. volvens harenis inplicat;
  16. quod terrulentum ac sordidum
  17. flammis necesse est decoqui.
  18. pudor per aurum solvitur,
  19. violatur auro integritas,
  20. pax occidit, fides perit,
  21. leges et ipsae intercidunt.