Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quid tu venenum gloriae
  2. extollis et magni putas?
  3. si quaeris aurum verius,
  4. lux est et humanum genus.
  5. hi sunt alumni luminis,
  6. quos corpus artat debile,
  7. ne per salutem viscerum
  8. mens insolescat turgida.
  9. cum membra morbus dissicit,
  10. animus viget robustior,
  11. membris vicissim fortibus
  12. vis sauciatur sensuum.
  13. nam sanguis in culpam calens
  14. minus ministrat virium
  15. si fervor effetus malis
  16. clumbe virus contrahat.
  17. si forte detur optio,
  18. malim dolore asperrimo
  19. fragmenta membrorum pati
  20. et pulcher intus vivere.